- DEOGRATIAS
- I.DEOGRATIASCarthaginensis Ep. rogatu Valentin. Imp. qui urbe hac Praesule, per An. 13. viduatâ, a Genserico obtinuit, ut hunc Ecclesiam ibi curare pateretur. Sanctimoniâ, ac pietate hic clarus, urgente summâ necessitate, ingruentequeve persecutione, universa sacri ministerii vasa aurea, et argentea, in captivorum, Roma ab eodem Genserico expugnatâ, redemptionem vendidit. Vide Victor. de Persecut. Vandal. Obiit A. C. 456.II.DEOGRATIASformula salutationis vett. iam Christianis usitat, ut testatur, Augustin. in Psalm. 132. et Ep. 77. Quem morem cum deriderent Donatistae, dicentes, quid est Deo gratias respondet Augustin. Itane surdus es, ut nescias, quid sit Deo gratias? Qui dicit, Deo gratias; agit gratias Deo. Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem suum; non enim est locus gratulationis, quando se invicem vident, qui habitant in Christo: et tamen vos Deo gratias nostrum ridetis. Hodie, in Communione Rom. inter Religiosos et in sacris Officiis, frequens huius formulae usus est, qua de re vide Dominic. Macr. in Hierolex. Sed et inter acclamandiformulas haec quoque fuit, uti diximus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.